GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.45.1-33.46.1 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.45.1-33.46.1

haec cum ab tam gravibus auctoribus, tumtum qui omnia per se ipsos explorata adferrent,

audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est.

cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim LacedaemoniunLacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse permiserunt,

eaream rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset;

magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellurnbellum motum foret, acturi essent.

adversae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos venisse;

ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic inmitem et inplacabilem eius viri animum esse; marcescere otii situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armoruiarmorum sonitu excitari posse.

haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. irritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.

iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime, quod iidem perpetui iudices erant.