GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.44.1-33.44.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.44.1-33.44.9

provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum iussi facere,

quod A. Cornelius Mammula praetor voverat de senatus sententia populique iussu Cn. Servilio C. Flaminio consulibus. annis post uno et viginti factum est quam votum.

per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.

mirantibus iam vulgo hominibus, quod Hispania movisset bellum neglegi, litterae a Q. Minucio adlatae sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine, imperatoribus Hispanis, signis conlatis prospere pugnasse; duodecim milia hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque.

his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat; omnes curae, utique post adventum decem legatorum, in Antiochum regem conversae.

hi expositis prius, quae cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt:

ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traiecisse et, nisi avertisset vana spes, ex vaniore rumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem.

haerere et aliud in visceribus Graeciae ingens malum,

Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox, si liceat, universae Graeciae futurum tyrannum, avaritia et crudelitate omnis fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos velut arcem Peloponneso inpositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege, si nihil aliud, longinquo vicinum tyrannum dominum habituram.