GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.25.1-32.25.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.25.1-32.25.12

ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis.

mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores pronuntiare lovemIovem Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his Philippus rex adiceretur.

cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus,

deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honoredhonorem usurpare, donedonec cum ingenti adsensu nomen recitatum est.

huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi — Larisam eaream arcem vocant — positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.

praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat.

ad hos orator a praefecto regio missus, qui excedere urbe iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit;

post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientis magno agmine viderunt, certaincertam perniciem cernentes, ornnemomnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri.

Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit.

missus a Philocle, qui quaereret, quid sibi vellet. nihil motus tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urhisurbis moriturum se armatum respondit. turtum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes.

et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatemnsocietatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.

haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.