GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.21.21-32.21.37 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.21.21-32.21.37

ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa,

multo minus, quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt;

nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos,

filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumrquematronarumque oblivioni dentur;

ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes — nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? — ; cu,cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse:

num † id postularet facere nos, quod fieri non posset? paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli ,pertiorapertior neque opportunior quam navali bello.

si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello!

cum terra Nabis et Lacedaenonii,Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, † unde regiam societatem et Macedonum praesidia inploremus? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati!

satis exemplorum nobis clades alienae praebent; ne quaeramus, quernquem ad mnodummodum ceteris exemplo simus.

nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum erat,

fastidire. metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!

mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo dicionis suae faciunt. quod rogant, cogere possunt;

quia pepercisse vobis volunt, committere vos, cur pereatis, non patiuntur. nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media, sed nulla via est.

etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?

nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire. non, quem ad modum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est; nec saepe nec diu eadem occasio erit.

liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.

hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.”