GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.17.1-31.17.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.17.1-31.17.11

Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntis aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant;

postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt.

paciscebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.

quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit,

ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnis in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent,

aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in navis Rhodiam Cyzicenamque, quae in portu erant, coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.

ibi delecti primum, qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque,

quae in navibus esset, in mare deicerent, tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent;

id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iureiurando adacti;

tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.

principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.