GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.28.1-30.28.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.28.1-30.28.11

inter haec simul spes simul cura in dies crescebat, nec satis certum constare apud animos poterat, utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum, quod incolumi exercitu in Africam transisset:

locum nimirum, non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium baudhaud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in aliena fuisset.

nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa docere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale,

prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite,

vixdum iuvene imperatore, qui senex vincendo factus Hispanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia, quas vix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem.

multos occursuros Scipioni in acie, qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos manu sua occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra, captas urbes Romanas.

non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant,

etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati duces.

eis quoque, quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae intentiores erant. baudhaud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat,

quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos,

Syphacem captur, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.