GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.21.11-30.22.6 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.21.11-30.22.6

iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace ageretur.

Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam adduxiiadduxit; quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.

orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes:

eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi,

si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis.

itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent, quam ut in ea pace, quae postremo cum C. Lutatio facta esset, manere liceret. cum more tradito a patribus potestatem interrogandi,

si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque, qui foederibus interfuerant, alii alia interrogarent, nec meminisse se per aetatem — etenim omnes ferme iuvenes erant —

dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos, qui veterem pacem repeterent, cuius ipsi non meminissent.