GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.20.4-30.21.2 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.20.4-30.21.2

neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exultabitexsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit,

ruina Carthaginis oppressit.” iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur, dimissa,

quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.

raro quemquam alium patriam exilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput execratum,

quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset;

se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

Romam per eosdem dies et MlagonemMagonem et Hannibalem profectos adlatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam, et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur,

et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.