GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.70.1-3.70.15 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.70.1-3.70.15

in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat, et praelatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando inparem sibi.

in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda, legatum alterum P. Sulpicium equitibus praeficiunt.

pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis.

P. Sulpicius per mediam hostiurmhostium aciem cum equitatu perrupit. unde cum eadem reverti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga inpugnare hostium satius visum est; momentoque temporis in aversam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Volscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu tenuissent.

ibi vero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium conixi omni vi perficerent.

nec fugare equitem integrum satis esse; conficerent equos virosque, ne quis reveheretur inde ad proelium aut integraret pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessisset.

haud surdis auribus dicta. inpressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque spiculis confodere. is finis pugnae equestris fuit.

tunc adorti peditum aciem nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. nuntius deinde et vincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos.

in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines;

sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;

cuius ignominiae metu concitati milites invasere hostem. ita aequata ex omni parte victoria est. nuntius tum a Quinctio venit victorem iam se imminere hostium castris; nolle inrumpere, antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse;

si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus praeda potiretur.

victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit. ibi paucis defendentibus momentoque fusis sine certamine in munitiones inrumpunt praedaque ingenti conpotem exercitum suis etiam rebus recuperatis, quae populatione agrorum amissae erant, reducunt.

triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris.

ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae fruitfuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne, etiamsi impetrassent, magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.