GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.65.1-3.65.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.65.1-3.65.11

novi tribuni plebis in cooptandis collegis patrum voluntatem foverunt, duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A. Aternium, cooptavere.

consules creati Sp. Herminius, T. Verginius Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere.

L. Trebonius tribunus plebis infestus patribus, quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit,

ut, qui plebem Romanam tribunos plebi rogaret, is usque eo rogaret, dum decem tribunos plebi faceret; insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit. inde M. Geganius Macerinus

et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere.

plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.

cura pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. sed alter semper ordo gravis alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.

ubi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat, deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriorcposteriore anni parte languidior ferme esset.

iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse.

seniores contra patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes esse, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam adversariis superesse animos.

adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit, ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.