facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant.
profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii
decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui
nulla mentio fieret,
Appius, truci ingenio et invidia praecipua, odium in se
video, donec arma adversariis tradantur, differri adversus nos certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego quidem moror, quo minus decemviratu abeam.”
factum senatus consultum, ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.
his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum laetitia. nuntiantur haec plebi.
legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam.
legati pro contione: “quod bonum, faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros; sed, qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem! in Aventinum ite, unde profecti estis!
ibi felici loco, ubi prima initia inchoastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex maximus, qui comitia habeat.”
ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt.
ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis
creaverunt, omnium primum L. Verginium,
auctores secessionis,
M. Pomponius, C. Apronius,
tribunatu inito L.
confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.