GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.44.1-3.44.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.44.1-3.44.12

sequitur aliud in urbe nefas ab libidine ortum, baudhaud minus foedo eventu, quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris, qui regibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit.

pater virginis, L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque. perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. desponderat filiam L. Icilio tribunicio,

viro acri et pro causa plebis expertae virtutis.

hanc virginer adultam, forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.

M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset, locum iniuriae esse ratus.

virgini venienti in forum — ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant — minister decemviri libidinis manum iniecit serva sua natam servamque appellans sequique se iubebat:

cunctantem vi abstracturum. pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium inplorantis fit concursus. Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebratur. notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat.

iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non vi. vocat puellam in ius.

auctoribus qui aderant, ut sequeretur, ad tribunal Appi perventum est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit; puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse;

id se indicio conpertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse.

advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa .dixissentdixissent abesse, biduo adfuturum,

si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.