GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.37.1-3.37.8 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.37.1-3.37.8

circumspectare tum patriciorum vultus plebei et inde libertatis captare auram, unde servitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant.

primores patrum odisse decemviros, odisse plebem; nec probare, quae fierent, et credere haud indignis accidere; avide ruendo ad libertatem in servitutem elapsos iuvare nolle, cumulari quoque iniurias,

ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant.

iam et processerat pars maior anni, et duae tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset.

expectabant, quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, [remremintermissam]intermissam repararent, cum interim mentio comitiorum nulla fieri.

et decemviri, qui primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostentaverant plebei, patriciis iuvenibus saepserant latera. eorum catervae tribunalia obsederant.

hi ferre agere plebem plebisque res, cum fortuna, quidquid cupitum foret, potentioris esset.

et iam ne tergo quidem abstinebatur: virgis caedi, alii securi subici, et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.