GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.40.1-27.40.14 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.40.1-27.40.14

consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades,

simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos, ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse:

cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eaream erexisse;

postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse;

et ipsum intervallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum:

nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior vicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum.

terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus.

his anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio, ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset, pugnaturum.

cum quaereretur, quae causa festinandi esset, “aut ex hoste egregiam gloriam” inquit “aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam.”

priusquam Claudius consul in provinciam pervenire per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibucohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agnminiagmini terribilem tumultum intulit;

ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit. moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat.

itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit.

Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio.

ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut Q. Fulvio proconsuli traderet.