GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.38.1-27.38.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.38.1-27.38.12

deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque, quam prioribus annis quisquam meminerat habitum;

nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et minus iuventutis erat, unde scriberent milites.

itaque colonos tiametiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certain, ut, quo quisque iure vacationem haberet, ad senatum deferret.

ea die ad senatum hi populi venerunt: Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas MenturnensisMinturnensis Sinuessanus et ab supero mari Senensis.

cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est, et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti, supra dies triginta non pernoctaturos se esse extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset.

cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum — nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus,

ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset — , Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus;

conlegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio, cui Q. Claudius Tarenti praeesset, electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa.

senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi, unde vellent, et eligendi de omnibus exercitibus, quos vellent, permutandique et ex provinciis, quo e re publica censerent esse, traducendi. ea omnia cum summa concordia consulum acta.

volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti.

magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille, mixtos Numidas Hispanosque, M. Lucretium has copias navibus advexisse;

et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.