GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.32.1-27.32.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.32.1-27.32.11

primum diem, quo fines hostium ingressi sunt, populando absumpserunt. postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus, qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.

ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab NanpactoNaupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne conspici agmen posset, intrasse Elim.

itaque inprovisa res ingentem iniecit terrorem, postquam inter Aetolos Eliosque Romana signa atque arma cognovere.

et primo recipere suos voluerat rex; dein contracto iam inter Aetolos et Tralles — Illyriorum id est genus — certamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit.

ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis.

insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus esset proelium inire. dein, cum iam impar certamen esset, caderentque circa eum multi et vulnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit.

eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eliorum posuit. postero die omnes copias ad propinquum Eliorum castellum — Pyrgum vocant — eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat.

eaream inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens cepit; compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat.

dividenti praedam captivosque — fuere autem quattuor milia hominum, pecorumque omnis generis ad viginti milia — nuntius ex Macedonia venit EropumAeropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire.

omisso igitur Achaico atque Aetolico bello relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum,

profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decumis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.