GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.22.1-27.22.13 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.22.1-27.22.13

Undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintum — ut numeretur consulatus, quem vitio creatus non gessit — et T. Quinctius Crispinus.

utrisque consulibus Italia decreta provincia est et duo consulurconsulum prioris anni exercitus — tertius Venusiae tum erat, cui Marcellus praefuerat — , ita, ut ex tribus eligerent duo, quos vellent, tertius ei traderetur, cui Tarentum et Sallentini provincia evenisset.

ceterae provinciae ita divisae: praetoribus P. Licinio Varo urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio Flamini Tarentum.

prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione obtineret.

prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret, quibus praetor obtinuisset.

quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae naves, quas P. Scipio ex Hispania misisset.

et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti; Scipio ex octoginta navibus, quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat, quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus,

quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac Sardiniae inpleturos.

et in Sicilia ita divisa res est: Sex. Caesari exercitus Cannensis datus est; M. Valerius Laevinus — ei quoque enim prorogatum imperium est — classem, quae ad Siciliam erat, navium septuaginta obtineret, adderet eo triginta naves, quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum navium classe, si videretur ei, praedatum in Africam traiceret.

et P. Sulpicio, ut eadem classe Macedoniam Graeciamque provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est. de duabus, quae ad urbem Romam fuerant, legionibus nihil mutatum.

supplementum quo opus esset, ut scriberent consulibus permissum. una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est.

et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum, ut naves longas triginta veteres reficeret, quae Ostiae erant, et viginti novas naves sociis navalibus conpleret, ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset.

C. Calpurnius vetitus ab Arretio movere exercitum, nisi cum successor venisset; idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret, ne qua nova consilia orerentur.