GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.18.1-27.18.20 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.18.1-27.18.20

proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant.

in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique parti animorum esset.

in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.

atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt.

nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit pianoplano campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.

suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido baudhaud faciliori ascensu ambibat.

in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.

Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus:

nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines, quas cepissent, hostibus, ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum.

cohortesque duas alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, iubet, alteram viam insidere, quae ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expedites, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit.

per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere. deinde, ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est,

ipsi contra saxa, quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet, ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis.

ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi.

qui simul cepere aliquid aequi loci, ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiori superstantem tumulo inpegere.impegere.

inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, iubet; ipse ab laeva circumitu baudhaud magno in transversos hostes incurrit.

inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt.

hoc tumultu et Laelius submit, et, dum pedem referunt, ne ab tergo vulnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est

qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signalsigna locatis numquam evasissent.

cum ab omni parte caedes fieret, Scipio, qui laevo cornu in dextrum incucurrerat maxime in nuda latera hostium pugnabat.

et iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.