GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.1.15-27.3.1 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.1.15-27.3.1

Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce atque exercitu ad Herdoneam amisso scribit:

ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contuderit, ire adversus eum, brevem illi laetitiam, qua exultet, facturum.

et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito tum timor in futurum erat.

consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra.

addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractavit Hannibal, at signa portis efferri vidit.

ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent — ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliaris, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti — , diu pugna neutro inclinata stetit.

ut primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam accepere,

novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit recentibus animis corporibusque; sed nox incerta victoria diremit pugnantis.

postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremavere suos. nocte insequenti Hannibal silentio movit castra

et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione tribuno militum, vestigiis institit sequi. ad Venusiam adeptus eum est.

ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuere.

inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.

Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui publicatus erat, locando — locavit autem omnem frumento — tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus.