GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.20.1-26.20.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.20.1-26.20.11

profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites, quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent

nec fructum secundarum rerum sentire hosti passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent sociosqFnfsociosque cum fide tutati essent.

Marcium secum habebat cumbcum tanto honore, ut facile appareret nihil minus vereri quam ne quis obstaret gloriae suae.

successit inmd:inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus, quae adeunda agendaque erant, mature aditis peractisque Tarraconem concessit.

nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferenlinferens metum.

in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit.

aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidi Romani,

quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnis ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat.

non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat,

ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret.

tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est. annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.