GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.19.1-26.19.14 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.19.1-26.19.14

quaa ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello, quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit,

ut ardorem eum, quuiqui resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.

fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus,

pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstition animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur.

ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.

hic mos, quem per omnem vitam servabat, etlseu consulto seu temere vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse,

rettulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutasn repente atque ex oculis elapsam.

his miraculis nlmiquamnunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi.

multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania babebathabebat quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur; et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.

ita cum triginta navium classe — omnes autem quinqueremes erant — ab ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicam sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca — oriundi et ipsi a Phocaea sunt — , copias exposuit.

inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum — etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant — habuit.

naves ibi subduci iussit remissis quattuor triremibus Massiliensium, quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.

responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus, quae diceret, cum maiestas inesset tum fides.