GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.4.1-24.4.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.4.1-24.4.9

in Sicilia Romanis omnia mutaverat mors flieronisHieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum.

eaream aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus parturnpartum firmatumque interiret regnum.

huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui Syracusanorum primi relinquebantur.

non facile erat nonagensimumnonagesimum iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam.

itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae, in qua eductus esset.

haec mandata. cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto — erat autem quindecim tum ferme annorum —

paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus munus suscipiunt. funus fit regium,

magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre.

brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.