GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.33.1-24.33.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.33.1-24.33.9

haec nuntiata cum essent Romanis, ex , Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas.

et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant. praemissa quadriremis cum intrasset fauces: portus, capitur;

legati aegre effugerunt. et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium — Iovis id templum est — mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. inde quoque legatos praemitti placuit;

quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt.

Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait et eis, qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis, qui metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam morte servitutem patiantur.

nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros: itaque, si eis, qui ad se perfugerint, tutus in patriam reditus pateret, caedis auctores dedantur et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit, bello persecuturos.

ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum, ad quos venerint, manu res Syracusana esset, tum reverterentur.

si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas clausit.

inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur. et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.