GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.26.8-24.26.16 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.26.8-24.26.16

quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque

et asportari Alexandriam iuberent ad virum uxorem, ad patrem filias.

aversis auribus animisque: quid cessarent? ne tempus tererent, illi aliis alium increpant. ut ferrura quosdam expedientes cernebat,

tum omissis pro se precibus, puellis ut saltersaltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur.

inter haec abstractam a penetralibus iugulant; in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt. quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint.

tum quoque baudhaud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt.

tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt. caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur.

ira deinde ex misericordia orta quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset.

itaque fremere multitudemultitudo et in locum Adranodori ac Themisti — nam ambo praetores fuerant — comitia poscere, quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.