GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.14.1-24.14.10 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.14.1-24.14.10

isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit, et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit.

qui primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat.

ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi essent,

scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad eaream diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse.

de eo permissum ipsi erat, faceret, quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus venisse eis libertatis, quam diu sperassent, potiundae.

postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset.

qui caput hostis rettulisset eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum;

suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed universos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit.

ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam poscebant, signumque ut daret, extemplo ferociter instabant.

Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit. milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei quod erat relicum consumunt.