GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.12.1-24.12.8 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.12.1-24.12.8

hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent.

itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt, ut Capuam exercitum admoveret: ad eaream oppugnandam novos exercitus scribi Romae, nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse.

id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit.

inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis curcum cetero exercitu ad lacurnlacum Averni per speciem sacrificandi, re ipsa, ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidium erat, descendit.

Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam adlatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit

et Ti. Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium praetorem — is filius consulis erat — ad Luceriam Graccho succedere iubet.

in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius, qui maritimae orae reique navali praeesset.

et ceteri in suas quisque provincias profecti; et quibus prorogatum imperium erat, easdem, quas priori anno, regiones obtinuerunt.