GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.6.1-23.6.8 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.6.1-23.6.8

Ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint:

foedus enim camcum Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore, quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.

haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem, uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.

extemplo plebs ad defectionem ac pars maior senatus spectare;

extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati, qui ad consulem Romanum ierant, ad Hannibalem mitterentur.

quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent;

indignatione orta summoveri a curia iussos esse missumque lictorem, qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet. quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat,

Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.