GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.45.1-23.45.10 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:23.45.1-23.45.10

proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet.

non omnis esse in acie; praedantis vagari in agris; et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.

abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentis pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse.

ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri extinctam.

cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:

arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.

“legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares numquam sustinuerunt?

Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit? ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit?

ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est aliud? qui pauci plures vincere soliti estie, nunenunc paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis;

en in minore re experiri vim virtutemque volo: expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc vos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos vel ducam, quo voletis, vel sequar.”