GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.53.1-22.53.13 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:22.53.1-22.53.13

ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat,

et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat,

onmiumomnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperilimperii delata est.

quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere, desperatam conploratamque rem esse publicam:

nobiles iuvenes quosdam, quorum principem M.L. Caecilium Metellum, mare ac naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant.

quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset, qui aderant, et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli.

audendum atqleatque agendum, non consultandum ait in tanto malo esseeesse. irent secum extemplo armati, qui rem publicam salva vellent;

nulla verius, quam ubi ea cogitentur, hostinghostium castra esse.

pergit ire sequentibus paucis in hospitalhospitium Metelli, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus adlaturallatum erat, invenisset, stricto super capita consultantinlconsultantium gladio “Exex mei animi sententia” inquit,

“ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alirnalium civem Romanum deserere patiar;

si sciens fallo, tuntum me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam remque meam pessimo leto adficiat.

in haec verba, M.L. Cacili, iures postulo ceterique, qui adestis; qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.”

haud secie pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt