GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.52.1-21.52.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:21.52.1-21.52.11

iam ambo consules et quidquid Romanorum virium erat Hannibali oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam aliam esse satis declarabat.

tamen consul alter equestri proelio uno et vulnere suo minutus trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur.

quod inter Trebiam Padumque agri est, Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum favorem baudhaud dubie gratiam victoris spectantes.

id Romani, modo ne quid moverent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberandos eos dictitans. ob eaream iram,

simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps — agrum usque ad Padi ripas iussit.

egentes ope Galli, cum ad id dubios servassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad vindices futuros declinant legatisque ad consules missis auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant. Cornelio nec causa nec tempus agendae rei placebat,

suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora tum, ut illa vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam;

Sempronius contra continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos, qui eguissent ope, defensos censebat.

is tum, collega cunctante, equitatum suum, mille peditum iaculatoribus ferme admixtis, ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit.

sparsos et inconpositos, ad hoc gravis praeda plerosque cum inopinato invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere; unde multitudine effusa pulsi rursus subsidio suorum proelium restituere.

varia inde pugna inter sequentes cedentesque; cumque ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium *, penes Romanos fama victoriae fuit.