GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.51.1-2.51.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.51.1-2.51.9

cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus.

tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere; obsessaque urbs foret super bellum annona premente — transierant enim Etrusci Tiberim — , ni Horatius consul | ex Volscis esset revocatus. adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam.

ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id certamen fecit. A. Verginius et Sp. Servilius consules fiunt.

post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie; populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant;

non usquam pecora tuta, non agrestes erant. capti deinde eadem arte sunt, qua ceperant Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias.

quo plures erant, maior caedes fuit. ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. traiecto enim nocte Tiberi castra Servili consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere.

confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit foediusque inde pulsus,

quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus.

inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.