GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.31.1-2.31.11 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:2.31.1-2.31.11

dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit fugatque, exuit castris.

equitatu inmisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte instructis introrsum ordinibus aciem firmaverant; turbatos pedes invasit. eodem impetu castra capta debellatumque est.

post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. dictator triumphans urbem invehitur. super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella eo loco curulis posita. Volscis devictis Veliternus ager ademptus;

Velitras coloni ab urbe missi; et * colonia deducta. cum Aequis post aliquando pugnatum est invito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;

sed milites extrahi rem criminantes, ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem, magistratu abiret, inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere, ut forte temere in adversos montes agmen erigeret.

id male commissum ignavia hostium in bonum vertit, qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere; ubi satis praedae et victoria incruenta fuit.

ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat; tanta cum gratia tum arte praeparaverant faeneratores, quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur.

namque Valerius post Vetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro victore populo rettulitque, quid de nexis fieri placeret.

quae cum reiecta relatio esset, “non placeo” inquit “concordiae auctor; optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebes patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque ipse frustra dictator ero.

discordiae intestinae, bellum externum fecere, ut hoc magistratu egeret res publica; pax foris parta est, domi inpeditur; privatus potius quamlquam dictator seditioni interero.” ita curia egressus dictatura se abdicavit.

apparuit causa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse: itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset, quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.