exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant, iisque
ipsis, quia vitio creati erant,
lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina, C. Marcio Rutilo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum.
censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum
undevicesimum fuit. — eodem anno coronati primum ob res bello
bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum
eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt,
damnatis aliquot pecuariis via a Martis silice ad Bovillas
perstrata est.
creavit consules Q. Fabium Maximi f. Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam; ipse Papirius praetor factus.
inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum. neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.