GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.4.1-10.4.12 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.4.1-10.4.12

nuntiata ea clades Romam maiorem, quam res erat, terrorem excivit.

nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, vigiliae vicatim actae, arma tela in muros congesta.

omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et conposita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes,

quae signa amiserant, extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.

itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.

eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant.

tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectum praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fulvius legatus, propulsum.

ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios cunctanter ab ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent, cum per media castra Romana tuto agere possent.

haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu moveri auderent, iubet peritos linguae adtendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.

cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, “ite igitur, dicite,” inquit, “detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis vinci posse.”

haec ubi audita sunt et ad eos, qui consederant in insidiis, perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.

visa legato maior acies, quam quae ab suo praesidio sustineri posset. itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.