GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.28.1-10.28.18 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.28.1-10.28.18

ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat, qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevoque cornu erat.

Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen,

quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustineri satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos,

Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.

in id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam integerrumasintegerrimas vires militi servabat.

ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit. et quia lentior videbatur pedestris pugna,

equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae inmixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat.

bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:

essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.

ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat;

sternit inde ruentes equos virosque inprovida fuga, turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.

vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine conpellanscompellans

“quid ultra moror” inquit “familiare fatum? datum hoc nostro generi est, ut luendis periculis publicis piacula simus; iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.”

haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.

devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri,

cum secundum sollemnes precationes adiecisset, prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, caelestium inferorum iras;

contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore —

, haec execratusexsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.