GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.19.1-10.19.20 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.19.1-10.19.20

digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt; pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod acciendunlacciendum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneret;

plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari, ne pravo cum collega certamine rem publicanlpublicam prodat; si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxiae fore; eo rem adductam,

ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem quaesiturum, quae verba Appi, sed quae fortuna exercitus fuerit;

dimitti ab Appio eum, sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem militum.

haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos paucis certatum verbis fuerat.

et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere,

quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent; priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam popularis orationes serere,

“quam mallem” inquit Volumnius, “tu a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.” postremo condicionem ferre, quae decretura sit, non orator — neque enim id desiderare rem publicam — , . sed imperator uter sit melior.

Etruriam et Samnium provincias esse; utram mallet eligeret: suo exercitu se vel in Etruria vel in Samnio rem gesturum.

tum militum clamor ortus, ut simul ambo bellum Etruscum susciperent.

quo animadverso consensu Volumnius “quoniam in collegae voluntate interpretanda” inquit “erravi, non committam, ut, quid vos velitis, obscurum sit:

manere an abire me velitis, clamore significate.” turntum vero tantus est clamor exortus, ut hostes e castris exciret. armis arreptis in aciem descendunt. et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit;

Appium addubitasse ferunt, cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam; deinde veritum, ne suae quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse. Abab neutra parte satis commode instructi fuerunt;

nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant,

et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. prius concurrit Volumnius, quam Appius ad hostem perveniret;

itaque fronte inaequali concursum est; et, velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes, Etrusci Volumnio, Samnites, parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.

dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi templum voveo.”

haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit ducis. et duces imperatoria opera exsecuntur, et milites, ne ab altera parte prius victoria incipiat, adnituntur.

ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes, quam cum qua manus conserere adsueti fuerant.

urgendo cedentes insequendoque effusos conpulere ad castra. ibi interventu Gellii cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. iis quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur;