GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.1.1-10.1.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:10.1.1-10.1.9

L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex milia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites;

eo quattuor milia hominum missa.

eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos conpertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.

tamen ne prorsus inbellem agerent annum, parva expeditio in VmbriamUmbria facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri.

in earneam speluncam penetratum cum signis est, et ex loco obscuro multa vulnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore — nam pervius erat — invento utraeque fauces congestis lignis accensae.

ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.

M. Livio Dentre iM. Aemilio consulibus redintegratum Aequicum bellum. coloniam aegre patientes velut arcem suis finibus inpositam summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur.

ceterum tanturntantum Romae terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus.

is cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit ac, die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.