priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque
nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset,
utrumque regem sua
inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset “sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea,” interfectum.
ita solus potitus imperio Romulus; condita
Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse.
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor
accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus
pulchritudine boum cum avertere
Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quae ubi omnia foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit.
inde cum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum
mugissent, reddita inclusarum ex spelunca
Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant.
is
ubi nomen patremque ac patriam accepit, “Iove nate, Hercules, salve” inquit; “te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat.”
dextra Hercules data accipere se omen
ibi
ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium vescerentur.
Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas
aetates fuerunt,
haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam