paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio
ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso “tace, Lucretia” inquit; “Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem.”
cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem inminentem
videret,
ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi trux libido profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse;
rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio,
adventu suorum lacrimae obortae quaerentique viro “satin salve?”
“minime” inquit; “quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia?
vestigia viri alieni, Conlatine, in lecto sunt tuo; ceterum
corpus est
est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte
dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse.
“vos” inquit “videritis, quid illi debeatur; ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde inpudica Lucretiae exemplo vivet.”
cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in vulnus moribunda cecidit.
conclamat vir paterque.