GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:2.1.161-2.1.180 urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:2.1.161-2.1.180
serus enim Graecis admovit acumina chartiset post Punica bella quietus quaerere coepit,quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.temptavit quoque rem, si digne vertere posset,et placuit sibi, natura sublimis et acer: nam spirat tragicum satis et feliciter audet,sed turpem putat inscite metuitque lituram.Creditur, ex medio quia res accersit, haberesudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautusquo pacto partis tutetur amantis ephebi,ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,quam non adstricto percurrat pulpita socco.gestit enim nummum in loculos demittere, post hocsecurus cadat an recto stet fabula talo. Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve,sic parvum est, animum quod laudis avarumsubruit aut reficit. valeat res ludicra, si me