GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:1.6.1-1.6.20 urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:1.6.1-1.6.20
Nil admirari prope res est una, Numici,solaque quae possit facere et servare beatum,hunc solem et stellas et decedentia certistempora momentis sunt qui formidine nullaimbuti spectent: quid censes munera terrae, quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?Qui timet his adversa, fere miratur eodemquo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus, improvisa simul species exterret utrumque.gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,defixis oculis animoque et corpore torpet?insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artessuspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;gaude quod spectant oculi te mille loquentem;navus mane forum et vespertinus pete tectum,