GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:1.1.21-1.1.40 urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:1.1.21-1.1.40
longa videtur opus debentibus, ut piger annuspupillis, quos dura premit custodia matrum;sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spemconsiliumque morantur agendi naviter id quodaeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit,restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,non possis oculo quantum contendere Lynceus,non tamen idcirco contemnas lippus inungui;nec quia desperes invicti membra Glyconis, nodosa corpus nolis prohibere cheragra.est quadam prodire tenus, si non datur ultra.Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorempossis et magnam morbi deponere partem. laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae teter pure lecto poterunt recreare libello.invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,si modo culturae patientem commodet aurem.