GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.7.1-2.7.17 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.7.1-2.7.17
‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos pauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicum mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, ut vitale putes.’ ‘age libertate Decembri, quando ita maiores voluerunt, utere: narra.’ ‘pars hominum vitiis gaudet constanter et urget propositum; pars multa natat, modo recta capessens, interdum pravis obnoxia. saepe notatus cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, aedibus ex magnis subito se conderet unde mundior exiret vix libertinus honeste; iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis. scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra contudit articulos, qui pro se tolleret atque mitteret in phimum talos, mercede diurna