GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.5.61-2.5.80 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.5.61-2.5.80
‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’ ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto demissum genus Aenea, tellure marique magnus erit, forti nubet procera Corano filia Nasicae, metuentis reddere soldum. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque ut legat orabit; multum Nasica negatas accipiet tandem et tacitus leget invenietque nil sibi legatum praeter plorare suisque. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa libertusve senem delirum temperet, illis accedas socius: laudes, lauderis ut absens. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum expugnare caput. scribet mala carmina vecors: laudato. scortator erit: cave te roget; ultro Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne perduci poterit tam frugi tamque pudica, quam nequiere proci recto depellere cursu?’ ‘venit enim magnum donandi parca iuventus nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.