GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.4.81-2.4.95 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.4.81-2.4.95
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. ten’ lapides varios lutulenta radere palma et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’ ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus ducere me auditum, perges quocumque, memento. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, non tamen interpres tantundem iuveris. adde voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus non magni pendis, quia contigit; at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam vitae praecepta beatae.’