GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.201-2.3.220 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.201-2.3.220
rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim uxore et gnato; mala multa precatus atridis non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’ nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’ qui species alias veris scelerisque tumultu permixtas capiet, commotus habebitur atque stultitiane erret nihilum distabit an ira. Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? siquis lectica nitidam gestare amet agnam, huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, Pusam aut Pusillam appellet fortique marito destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava