GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.101-2.3.120 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.101-2.3.120
in media iussit Libya, quia tardius irent propter onus segnes. uter est insanior horum? nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. siquis emat citharas, emptas conportet in unum, nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica vela aversus mercaturis: delirus et amens undique dicatur merito. qui discrepat istis, qui nummos aurumque recondit, nescius uti conpositis metuensque velut contingere sacrum? siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris; si positis intus Chii veterisque Falerni mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre potet acetum; age si et stramentis incubet unde-octoginta annos natus, cui stragula vestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: nimirum insanus paucis videatur, eo quod