GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.2.21-2.2.40 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.2.21-2.2.40
sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. vix tamen eripiam, posito pavone velis quin hoc potius quam gallina tergere palatum, corruptus vanis rerum, quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda: tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam inparibus formis deceptum te petere esto: unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. ducit te species, video: quo pertinet ergo proceros odisse lupos? quia scilicet illis maiorem natura modum dedit, his breve pondus: ieiunus raro stomachus volgaria temnit. ‘porrectum magno magnum spectare catino vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos