GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.6.123-1.7.5 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.6.123-1.7.5
aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit, fugio campum lusumque trigonem. pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior. haec est vita solutorum misera ambitione gravique; his me consolor victurum suavius ac si quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
Rupilii et Persii rixam facete describit.Proscripti Regis Rupili pus atque venenum hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,