GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.10.61-1.10.80 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.10.61-1.10.80
ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, comis et urbanus, fuerit limatior idem quam rudis et Graecis intacti carminis auctor quamque poetarum seniorum turba; sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores, contentus paucis lectoribus. an tua demens vilibus in ludis dictari carmina malis? non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?